monumenta.ch > Augustinus > bkeCod.16.97v > sectio 10 > csg42.132 > 34 > bsbClm6224.412 > sectio 3 > sectio > Psalmi, 68 > sectio 24 > bkeCod.20.101v > sectio 19 > sectio 1 > sectio 3 > bnf10439.13 r > sectio 6 > sectio 4 > bnf11947.61 v > ad Corinthios II, 11 > bsbClm6343.34 > bsbClm6224.431 > 433 > sectio 26 > sectio 21 > uwbM.p.th.f.68.289 > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 02, 3
De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret, quodcunque falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset , qui coci, qui canes affuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset! Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis , ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de caetero ageret, consuluit tunc Traianum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam, et caetera scelera prohibentes.